- CAUDA
- CAUDAin aliis animalibus Hebraice Zanab; in ove Aliah, dicitur, voce maxime propriâ. Exodi c. 29. v. 22. Et capies ex ariete adipem et caudam. Et Levit. c. 3, v. 9. de agno, qui offertur in sacrificium Eucharisticum, caudam integram usque ad cocoygem. Et Levit. c. 7. v. 3. ubi deoblatione agni pro dclicto, candam offeret et adipem, qui operit exta. Et c. 8 v. 25. de agno consecrationum, Et cepit adipem et caudam. Et c. 9. v. 19. Et ex aricte obtulerunt caudam. Alibi in Seriprura non exstat. E' quibus videmus, Mosen, qui in boum et hircorum sacrificiis de cauda ne γρῦ quidem habet, de ovilla vehementer faissesollicitum, quae apud nos solet esse vervecini femoris appendix, tam parae rei, ut ne terunciô quidem emarur. Inprimis notabilis locus est Levit. c. 3. cit. ubi, in Sacrificio Eucharistico, Deus adoleri sibi agni caudam postulat et quidem integram usque ad coccygem: qua de voce multis agit Bochartus laudandus infra. Ratio huius rei ex nomine claret, quod apud omnes Orientales receptissimum, Graeci Interpretes usque adeo non intellexerunt, ut in Exodo plane omiserint, et in Levitico constanter τὸν ὀσφὺν, i. c. lumbum, explicaverint: usurpant tamen Samaritani, Syri, Chaldaei et Arbes. Nempe cô intelliguntur non vulgares ovium caudae, ut in Europa nos habemus, sed, ut habet in Lexico Golius, quales in Orientis ovibus spectare est, quarum minimoe decem, vel duodecim libras pendunt, nonnullae autem quadraginta libras pondere excedunt. Hinc apud Arabes alia verbum, de ove, fignificat caudam habere amplam et adiposam: quod inde ad homines transtertur, qui nates habent carne et arvinâ distentas. Sed et aliô eandem caudam insigniunt iidem, quod divitem ac copiosam denotat; sicut ab eadem origine segmentum eius appellant, cuiusmodi multa prostant, apud Arabum fartores et macellarios. Praeter usum vero in sacris, alii quoque indigitantur eidem Golie locô cit. Eas antem minutatim concisas liquant, et adipem in usus suos servant, vel ad condiendum inprimis srumentaceum cibum, vel etiam, ut in Persia, et alibi, ad conficiendas candelas. Syrus Interpres alium innnuit, cum sic reddit verba Siracidis, c. 20. v. 20. Ut (arietis) cauda sine sule comedi non potest. Ita etiam in Arabe; sed id unde sumpserint, incertum, cum in Graecis et Latinis exemplaribus nibil simile reperiatur, etc. Ut igitur istiasmodi caudae pinguedine densae gravesque, humum verrendo, non lacerarentur et corrum perentur, plostella illis supponi consuevêre, iisque adaptari, ut post eas cum ambulant, volvantur, cuius moris ineminêre ex Veterib. Talmudici Tract. de Sabbatho, c. 5. et Herodotus ubi de Arabibus, l. 3. c. 115. Vide quoque Aristotelem, Hist. Anmal. l. 8. c. 28. Aelian. l. 10. c. 4. Plinium, l. 8. c. 48 extr. Diodorum infuper, l. 2. Ctesiam, ubi de Indis, l. 3. c. 3. et l. 4. c. 32. apud Aelianum et Photium in Excerptis, Damirem de Indicis ovibus: Ex Recentioribus Paulum Venetum de Camandu, in Perside, l. 1. c. 22. Lud. Vartomannum, Navigat. l. 2. c. 5. ubi de urbe Aden, in Arabia Felice, Busbequium, Ep. 1. ubi de ea Asiae parte quae Byzantio vicinz est; Leonem Africanum, 1. 9. ubi de Africa et Aegypto, Adam. Olearium, Itin. Moscovit. Persico et Ind. ubi istiusmodi oves in Syria, Mesopotamia, Gordyaea et Perside frequentes esse refert, Alios. Ludov. Marmolius Hispanice appellat carneros de cinco quartos: quod, cumnostrae solum in quatuor partes, hae in quinque dividantur, quarum partium una canda est, eaque saepe potissma, Africae suae, l. 1. c. 23. Plura habes apud Bochartum, Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 45. ut et quaedem infra, ubi de Ovibus, nec non in voce Plostellum: uti de Cauda iumenti cuiuslibet verctigali facta, a Margareta Septentrionis Regina, voce Tributum. Alia notio vocis apud Festum, qui penem antiquos Codam vocâsse, et inde offam porcinam cum cauda in cenis puris offam penitam vocatam, observat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.